monumenta.ch > Ambrosius > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 4
Non error igitur, sed consummatio est ut altera docet interpretatio. Consummatio autem, perfectio disciplinae est. Unde et Hieremias in suis Threnis sub hac littera ait: Defecit iniquitas tua, filia Sion: non adiiciet te expellere adhuc. Visitavit iniquitates tuas, filia Edom: revelavit super peccata tua . Advertis quoniam iniquitas non potuit sine Dei visitatione deficere, nec plena esse correctio, nisi per gratiam Domini Salvatoris? Quomodo autem deficiat iniquitas, audi dicentem Ecclesiam: Exui tunicam meam, quomodo induam eam? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo eos . Veteris igitur hominis vestimentum vitiis erroris intextum, in lavacri regeneratione depositum nescit quomodo possit induere; studio enim correctionis inoleverat oblivio peccatorum. Tanta vis consummatae emendationis est, ut in quamdam pueritiae redeat spiritalis aetatem, quae vias erroris ignoret, crimen etiamsi velit, non possit admittere; quia desueverit usum nosse peccandi. Et iam de huius litterae interpretatione satis dictum arbitror: nunc cognoscamus ex subditis, quae sit viri consummati sententia.